- PLUVIARIA seu PLUVIALIA
- PLUVIARIA seu PLUVIALIAnomen Insulae, apud Plinium, l. 6. c. 32. quam Πλουίταλαν vocat Ptol. ubi Fortunatas Insulas sex his nominibus recenset, Α᾿πρόςιτος νῆςος, Ἥρας νῆςος, Πλουίταλα, Κασπειρία, Κεντουρία, Καναρία. Sed Πλουβιαλία legendum. Fortunatis nempe eam accenset Ptol. ut et Iuba, qui easdem sex itidem numerô esse tradidit, Ombrion, duas Iunonias, Caprariam, Nivariam et Canariam: ubi Pluvialium Ombrion vocat ab ὄμβρος, imber. At Satatius Sebosus, eidem Plinio memoratus, Pluvialiam, una cum Capraria et Iunonia, a Fortunatis separavit. Ita enim is, Iunoniam abesse a Gadibus DCCL. Tradit, Ab ea tant undem ad occasum versus Pluvialiam, Caprariamque. Abhis CCL. Fortunatas, contra laevam Mauritaniae VIII. M. passuum Oram Solis vocari in convalle a convexitate et Planariam a specie convallis circuitu CCC. M. passuum. E quibus apparet, Sebosum duas tatum Insulas Fortunatas agnovisse, unam in valle sitam et a convexitate appellatam, Soliam, quod solii, i. e. alvei balnearis figuram exprimeret; alteram, a specie plana ac supina, Planasiam. Qua de re vide Claud. Salmas. ad Solin. p. 1297. et 1298. Nomen autem Pluvialiae, a pluviarum multitudine, quam ob causam ὄμβριον subintellige νῆςον eam Iuba vocavit, uti diximus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.